Rozmiar: 15909 bajtów

- 49 -

1292, September 27. Frankenstein.

Cristanus, Pfarrer in Frankenstein, beurkundet den Austrag eines Zehntstreites.

In nomine domini amen. Ego Cristanus rector ecclesie in Wrankensteyn iudex delegatus a domino Vito cantore Wratizlaviensi et officiali curie ibidem protestor et presenti pagina ad noticiam defero universorum, quod, cum dominus abbas et conventus fratrum de Camenz dominum Mauricium rectorem ecclesie de Rosmanca ad meam presenciam evocari procurassent pro eo, quod ipsos et monasterium ipsorum de decima octo virgarum in villa, que dicitur Rosmanca, minus debite occupavit; lyte igitur super huiusmodi questione legitime contestata predicti dominus abbas et conventus ad probandum intencionem suam cum instrumentis legitimis et testibus sufficientibus comparuerunt coram me in iudicio in termino partibus assignato. Quibus instrumentis et testibus idem dominus Mauricius de Rosmanca visis diligenter et perspectis, senciens se in eadem decima octo virgarum in Rosmanca nullum penitus ius habere, in mea et aliorum presencia omni iuri, actioni et peticioni pro se et pro suis successoribus renunciavit atque cessit, si que sibi in predicta decima competunt, competebant, vel competere possent in futurum. Ne igitur in recidive questionis scrupulum oblivione faciente idem negocium relabatur, ego de consensu et voluntate predicti domini Mauricii et ad peticionem ipsorum domini abbatis et conventus fratrum de Kamenz presentem literam conscribi iussi et sigillo meo communiri. Actum in Wrankenstein anno domini M°.CC°.LXXXX°.II°.V°. Kalendas Octobris presentibus fratribus: Waltero, Henrico, Johanne et Gerhardo in Kamenz, domino Bertoldo plebano de Heyda, domino Petro dicto Legato, domino Conrado plebano de Alberi villa et aliis.

Or. Perg. An einem Pergamentstreifen das S. des Ausstellers; Pfotenhauer, Siegel S. 19. (A. XIII. 99).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów